라틴어 문장 검색

Primo namque iuxta evangelicam veritatem proprio trabem gestans in oculo ipsam debet prius eiicere quam de fratris oculo festucam conetur evellere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:11)
Et statim adhuc modico [tempore] ab eo comestionis assumpto porta velociter est aperta palatii, quae sui apertura conquassatione tanta resonuit, quod quasi tonitrua videbantur ex propinquis partibus orta, et confestim per eandem exiit portam homo quidam staturae similis giganteae cuprinam ponderis immensi clavam manibus gestans, quam velut festucam sine labore corporeis instrumentis agitabat;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:8)
Recte, inquit, monuistis et haec [0603A] dicens ab equo desiliit, et coram Dominica cruce procidens in terram, adoravit Dominum coeli, et haec pontificibus responsa dedit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:5)
haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:36)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:1)
Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquae.
(불가타 성경, 호세아서, 10장7)
per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:2)
qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:4)
- nomine Christianae praetermissa domum suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quaerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:9)
Neque in illos tantum, sed et in nos ipsos severi iudices fuimus volentesque festucam de oculo alterius tollere nostram prius trabem eiecimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:5)
Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:21)
hic hic quod quaerimus, hic est, non in festuca, lictor quam iactat ineptus.
(페르시우스, 풍자, satire 5117)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
ingenuan an festuca facta e serva liberast?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 122)

SEARCH

MENU NAVIGATION