라틴어 문장 검색

ludosque ipsos ex viis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:5)
Ne valeam, si non multo sapit altius illud, Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi Et rubro pulmone vetus nasisque timendum Omnia crudelis lanius per compita portat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV4)
Te convivia, te forum sonabit, Aedes, compita, porticus, tabernae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII7)
unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6095)
unde ait Persius traducit trepidas ramosa in compita mentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 13617)
alii ita definiunt, ritum esse, quo sacrificium uti fiat * * * tis aut institutus religiosus aut cerimoniis consecratus, isque privatus aut publicus est, publicus ut curiarum, compitorum * * *
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 83612)
'compita' unde ludi compitalicii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3823)
compita ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se, vel in easdem partes ex se vias atque itinera dirigens, sive is cum ara, sive sine ara, sive sub tecto, sive sub divo sit, ubi pagani agrestes, bucina convocati, solent certa inire concilia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3838)
"hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum, ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens caepe, et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
(페르시우스, 풍자, satire 423)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
Nequitiam vinosa tuam convivia narrant, Narrant in multas conpita secta vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 110)
"ora vides Hecates in tres vertentia partes, servet ut in ternas compita secta vias;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권71)
fitque gravis geminosque parit, qui compita servant et vigilant nostra semper in urbe, Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권391)
artam salutis vix viam discernere est inter reflexas semitas, tam multa surgunt perfidorum conpeta torris polita erroribus, obliqua sese conserunt divortia hinc inde textis orbitis.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말4)
sed conpeta eodem fine coartari simul et concurrere in unum;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2273)

SEARCH

MENU NAVIGATION