라틴어 문장 검색

At cum ad ipsum iam templum pervenimus, sacerdos maximus, quique divinas effigies progerebant, et qui venerandis penetralibus pridem fuerant initiati, intra cubiculum deae recepti disponunt rite simulacra spirantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:1)
Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:2)
nec minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat, summisque precibus primarium sacerdotem saepissime conveneram, petens ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:2)
Nam et diem quo quisque possit initiari deae nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare eiusdem providentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinari:
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:4)
Plenissime iamdudum videbar initiatus.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:9)
"Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:11)
Quae si neglegis, Romanos deos neglegis, ex quo intellegens non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina tamquam nimium Romanorum altaribus deditus contemnis ac despicis.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:16)
namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:2)
Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
profani qui non estis initiati, ἀμύητοι, βέβηλοι.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2582)
imbvit initiavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5421)
saepe tener nostris ab ovilibus i. a. inbuere est pro- prie inchoare et initiare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 81)
"Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:13)
"Illum iam velim convenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION