라틴어 문장 검색

verum eadem fictio valet et ad qualitates:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 193:1)
haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis, mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, pacisculum, et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, acidum, et , cum fur esset, tollium dictos invenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 162:1)
ea dicatur sane fictio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 170:2)
est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 200:1)
accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, lachetem audivi percussisse Demean fiat a Lachete percussum Demean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:1)
quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud, caesa foedera porca, fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 83:1)
facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vellet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 201:1)
quidem, id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:6)
atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 251:3)
fictio est nominis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 6:3)
ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent et ad movendum auditorem valerent plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:4)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιι΅αι dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 76:3)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION