라틴어 문장 검색

Non erat iste sopor somni, sed mortis ymago, Que uite tenebrat lucem uitamque soporat Plus sompno, sed morte minus, maiorque sopore, Morte minor, sed fida tamen prefactio mortis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:8)
Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:5)
Tandem post plurimam sagittarum grandinem, Turcos procul ab amne remeantes quidam robusti pectoris miles, adhuc sui equi fidens virtute, et sociorum vires post tergum sequi existimans, immoderato cursu persequitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:4)
Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:16)
Nec quisquam melior medicus quam fidus amicus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:7)
Nam ut dixit philosophus,"Nemo ei satis fidus est, quem metuit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:28)
Et si forte tibi alludat amicus tuus nec est corde fidelis, fac ut dixitCato, Qui simulat verbis nec corde est fidus amicus, Tu quoque fac simile:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:3)
" Non ergo credas, bonum amicum vel consiliarium per metum posse acquiri, nam, ut quidam philosophusdixit, nemo ei satis fidus est, quem metuit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 124:8)
Nec quisquam melior medicus, quam fidus amicus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 188:2)
et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:3)
Itaque graves motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:22)
Capiti autem nostro a tergo cervix proxima, dextera laevaque brachia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:3)
Ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 13:1)
Igitur paucis arcanorum praesentibus consciis, latenter cum imperatore sententia diu digesta, id sederat, ut nocte ventura, procul a conspectu militarium raptus, Ursicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus, in colluvione illa Neroniani saeculi provinciarum fidus defensor et cautus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 5:1)
Causam enim probabilem ponebat in medio, multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine allocutus est, fortis esset et fidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION