라틴어 문장 검색

filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικη`ν esse τη`ν προ`σ τα` τέκνα. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 8:1)
mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 9:7)
quin et filiolae monens erili ostendit sceleris notam paterni, caelo vivere quos forum peremit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.61)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)
eo revolvi rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi tribuni plebis sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:2)
istanc quam quaeris inquit ego amicae meae dedi, quae educaret eam pro filiola sua;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 344)
Crepundia haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 126)
huic filiola virgo periit parvola.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS22)
Filiolam ego unam habui, eam unam perdidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION