라틴어 문장 검색

filiolam tuam tibi iam Romae iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 19 4:2)
filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod mihi quem iam pridem . . . numquam vidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 42:3)
filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικη`ν esse τη`ν προ`σ τα` τέκνα. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 8:1)
mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 9:7)
Si aeris totius pars tantùm centesima in vase maneat, debebit sonus esse centuplo languidior, atque adeò non minus audiri quàm si quis sonum eundem in aere libero excitatum audiendo, subinde ad decuplam distantiam à corpore sonoro recederet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:3)
quin et filiolae monens erili ostendit sceleris notam paterni, caelo vivere quos forum peremit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.61)
Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:5)
istanc quam quaeris inquit ego amicae meae dedi, quae educaret eam pro filiola sua;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 344)
Crepundia haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 126)
huic filiola virgo periit parvola.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS22)
Filiolam ego unam habui, eam unam perdidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 230)

SEARCH

MENU NAVIGATION