라틴어 문장 검색

Protinus exanguis perit eius morsibus anguis Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem, Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:24)
tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor L. Cotta L. Torquato consulibus:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 5:1)
quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi et farre et vino Ianum Vestamque rogabat, an Capitolinam deberet Pollio quercum sperare et fidibus promittere, quid faceret plus aegrotante viro, medicis quid tristibus erga filiolum?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI207)
"nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX40)
ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:3)
L. Iulio Caesare, C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:1)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
Horātia nūper fīliolum peperit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit5)
"filiole,"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1271)
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:11)
ille demum antiquis est adulescens moribus, cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 120)
nam filium tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2154)
postquam filiolum peperit, animos sustulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 813)
T. Pro filiolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 368)

SEARCH

MENU NAVIGATION