라틴어 문장 검색

est enim forma ordinis esse et vitae, imaginem habens virtutum caelestis circuli, sicut etiam dicimus aliquando, quod aliqua non vere sunt entia neque non entia, sed sunt aliqud entis, sicut ea quae sunt in anima, et secundum aliquos motus et tempus, ut dicit Avicenna.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 1:2)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
Sic nos diversa tendentes et in causa finali de proprietate soli, immo viae herciscundae contendentes, rapinis suis onusti coram deprehendunt ipsi latrones et ad lunae splendorem iam inde longius cognitos risu maligno salutant;
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:8)
Quemadmodum enim ipse in persona sua et nuptiis finalem introduxerat concordiam in lite illa magna quae de titulo coronae tam diu pependerat, ita et hac lege (de qua loquimur) similem pacem et tranquillitatem circa privatas subditorum terras et possessiones stabilivit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:2)
Ordinatum est enim ut fines quos vocant (quod genus est transactionis cuiusdem solennis) revera finales essent ad iura non partium tantum, sed aliorum omnium, extinguenda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:3)
Tum vero, ad ulteriora tendens, ad proximiora recidit, videlicet ad causas finales, quae sunt plane ex natura hominis, potius quam universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:11)
Invenitur etiam hoc genus mali in partibus philosophiarum reliquarum, introducendo formas abstractas, et causas finales, et causas primas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:3)
At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:6)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
Alterum monitum est, ut propositionibus universalibus, tam affirmativis quam negativis, de aliquo concreto, subjungantur simul ea concreta quae proxime videntur accedere ad id quod est ex non-entibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:6)
ens autem aeternum nullum sequitur in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:4)
ergo, cum primum ens sit aeternum, mundus potest sibi esse coeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:7)
aliter enim primum ens non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:11)
mundus est effectus primi entis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:5)
quoniam motus et omnis mutatio est actus entis in potentia [et quidem] secundum quod huiusmodi;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION