라틴어 문장 검색

illa tumoris Copia findit eam.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:8)
misericordiam autem meam non auferam, in eum ergo me fidere, quod, si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta, contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello nec eos permissurus cum hoc mundo damnari.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:5)
Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus innexuerat, contemptus abrumperet et iratus tibi non parceret sibi Sicut enim mihi rettulit perlator epistulae tuae, cum cognovisset quod omnia vel paene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tamquam pauperibus eroganda donaveris, tunc ille detestans eos tecum et non dei servos sed domus alienae penetratores et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abiecit.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 5:1)
Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 5:1)
Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장45)
49. Non est mora, corpus findunt et eiectant viscera,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM193)
at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장26)
deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장65)
Illud ante omnia scire convenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 0장8)
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, vel cancrum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장31)
Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장187)
Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장321)
in summa cute finditur et vehementius roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장419)
Alioqui vero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장427)
Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장168)

SEARCH

MENU NAVIGATION