라틴어 문장 검색

82 6871). Deinde perlustrantur divinationis artificialis genera, ad quae haruspices, augures, coniectores pertineant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.22)
metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:2)
sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 310:3)
quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
Archedemus coniecturalem et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 114:2)
sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et de nomine, id est finitivam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 119:3)
status finitivus, quid sit filius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:6)
ideoque illas ἀτέχνουσ, id est inartificiales, has ἐντέχνουσ, id est artificiales, vocaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 8:2)
omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:1)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
sed hic etiamsi videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 163:4)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION