라틴어 문장 검색

Et ita mulierilla liberata arte sua flagitium quod meruerat in virum retrusit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:38)
sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati (Gen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:8)
ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:1)
nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:4)
Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:17)
testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:17)
Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non viderat homicidium?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:20)
Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:7)
Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:2)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
quia peccator unusquisque quo graviora flagitia commiserit, eo fit insolentior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:2)
atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:13)
Deinde si fratri amplius collatum fuerit a parentibus, fratres alii indignantur magis, et gratiam a parentibus collatam parricidio auferre conantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:3)
Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION