라틴어 문장 검색

nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)
a prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 1:5)
ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre si potes, et debes, pulsandum vertice raso praebebis quandoque caput, nec dura timebis flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V84)
quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X45)
simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 12:2)
In ipsa quoque actione subinde se, qua poterat, ulciscebatur inducto habitu Syri, qui velut flagris caesus praeripientique se similis exclamabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 4:1)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
Stabant in margine siccae Aspides, in mediis sitiebant Dipsades undi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:68)
et torrida Dipsas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:55)
Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum Torta caput retro Dipsas calcata momordit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:2)
Accessit morti Libye, fatisque minorem Famam Dipsas habet, terris adiuta perustis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:10)
Pro Caesare pugnant Dipsades, et peragunt civilia bella cerastae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:9)
Non tigris catulis citata raptis, Non dipsas medio perusta sole, Nec sic scorpios inprobus timetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIV4)
Si levis ista tibi flagrorum causa videtur, Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION