라틴어 문장 검색

" Neque enim flatus ille corporeus substantia Spiritus sancti fuit, sed demonstratio et a Filio procedere Spiritum sanctum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:36)
Interea quidam matriculariorum, qui infra basilicam iacebat, somno excitus lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, suis obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber custodis pulsaret aures interius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:9)
Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deserit Fundamina, et compage fracta Suppositas gravis urget undas.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:5)
dant claustra fragorem Horrendum, ruptae stridente bitumine chartae Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:5)
Postquam ingens clamorque virum, strepitusque tubarum, Atque omnis belli cecidit fragor;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:1)
subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:4)
Fit fragor;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:2)
Quas Natura prius leni perflauerat aura, Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:3)
Nec Fronesis sola, distans, contraria, discors Nos omnes pacis conformi lege iugatas Diuidet in partes ut amoris uincla relaxet, Sed pocius constans, congaudens, consona, concors, In nostram mentem ueniet nec uicta labore Cedere credatur citra preludia lucte, Vel tumido flatu perflare superbia mentem, Vel sibi liuor edax animi mordere recessus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:34)
Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)
Calcare si vis colla superbiae, Flatus tumoris, fulmina spiritus, Pensa caducae pondus originis, Vitae labores mortis et apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:12)
alii vero pedestri aggressu, non minus arcu et sagittis defensores urbi bello lacessunt, sed plures gravissimis ictibus et jaculis desuper repugnantium attriti sunt, qui incaute et caeco impetu ac fragore subito praelia juxta muros tentare ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:11)
Illic non modicus fragor hastarum, tinnitus gladiorum et galearum in hoc luctamine [0427A] belli est auditus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:12)
Qui sine mora funiculo a moenibus dimisso inter manus fallacis et fugitivi, pereni mox in ipso pendentem et manibus haerentem, intra moenia non parvo clamore ac fragore facto interius et exterius, levaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:8)
His ita in favillam redactis et fundamentis sustentaculo deficiente, tam terrae quam lignorum aedificium vetustissimae turris resupinum in momento, noctis medio, corruens, tantum reddidit sonitum ut tonitrui fragor, omnibus somno excitatis, videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION