라틴어 문장 검색

Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:5)
Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque συγχρονισμούσ componeremus, sed ut Noctes istae his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:4)
Serendae sunt autem praecipue Livianae,Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,Astropiae,Rhodiae Libycae, Tiburnae,omnes etiam biferae et triferae flosculi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 11:2)
O qui flosculus es Iuventiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem divitias Midae dedisses isti cui neque servus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 241)
"o decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 13:1)
Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:2)
"festinat enim decurrere velox flosculus angustae miseraeque brevissima vitae portio;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX60)
arce locari velut tutamen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 331)
decus et tutamen quia triplex et aurea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2621)
Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nee simulatum potest quicquam esse diuturnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:3)
Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:7)
plerique vestem linteam stillante fingunt sanguine, tutamen ut sacrum suis domi reservent posteris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.104)
At qui deinde locum tenuit virtute secundum, levibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse victor apud rapidum Simoënta sub Ilio alto, donat habere viro, decus et tutamen in armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:5)
nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est pessimum, similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 108:4)
Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION