라틴어 문장 검색

tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:7)
Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 18:1)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:3)
1 Quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum iudicatum a deo sciamus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:6)
in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 358:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION