라틴어 문장 검색

liquetia flumina iuxta Padum et Athesin, Venetiae flumina, est etiam fluvius Liquetius, quem nunc commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6761)
Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.
(불가타 성경, 아모스서, 9장5)
flvmine pulchro ut supra hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4304)
Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
(불가타 성경, 아모스서, 8장8)
fontesque fluviosque voco congruenter, cum a Tiberino flumine sit admonitus, quae agere deberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1811)
Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)
Godefrido ob cladem diffusam tam gravi mortalitate per Antiochiam, in Ravenel et Turbaysel moram faciente, eodem tempore pestifero mille et [0524A] quingenti viri de gente Teutonicorum ex Regnesburg, civitate fluvii Danubii, et ex aliis civitatibus Rheni fluminis, conspirati et electi, ad urbem Antiochiam navigio maris advecti, ad portum S. Simeonis descenderunt ut Christianorum turmis in Jerusalem ituris solatio et auxilio augerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:1)
Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:4)
Vergilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:3)
Iam ripas, Asopc, tuas Boeotaque ventum flumina, non ausae transmittere protinus alae hostilem fluvium;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권199)
secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 348:1)
Congregatis tandem copiis, quanta potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit castrisque iuxta confluentem eius, quo Wisurae flumini coniungitur, positis minarum Godofridi regis praestolatur eventum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:5)
"in flumen currente mari transcendit amarus blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum salsa peregrinum sibi navigat unda profundum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 164)
stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum fluvium, cui nomen a iuvando est inditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1398)
At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 73:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION