-
Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere.
- (DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:20)
-
Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est:
- (DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:8)
-
Nam predicta iacent ad tempus et ocia seruant Instrumenta quibus pueriles excolit annos Et mentita fabrum, fabrilibus utitur armis, Materie fluxum superat cogitque negantem Materiam seruire sibi lignique rigorem Edomat et lignum themonis ymagine uestit.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 26:2)
-
Qua racione meant stelle, qua lege planeta Directum metitur iter, qua lege retrorsum Aut fugit aut certa fluxus stacione moratur;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:11)
-
nam ex oculorum scaturigine derivatus fluxus, doloris praedicabat mentem.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:25)
-
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
-
Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea [0453B] postulant quae promittis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:11)
-
Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem [0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:16)
-
In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:28)
-
Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:44)
-
hos facinorum fluctus, nemo portus stabilitate refrenat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:10)
-
Post haec, [0452B] quia aeque gentilibus et Christianis non convenit, et invicem sibi semper sunt suspecti, Baldewinus uxorem Balduc et filios pro fidei stabilitate requisivit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:9)
-
Episcopus Podiensis, qui audita tam gravi contentione magnum praecessit exercitum, videns corda suorum metu fluxa aliquantulum deficere laesione equorum, pectorumque suorum transfixione, sermonem iterat, populumque Dei vivi nomine sic roborat ad defensionem:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:1)
-
Ad haec quidam frater fidelissimus, genere Longobardus, vita et ordine clericus, juxta praefatum novum praesidium consistens, desolatis Christi militibus omnibus, qui illic aderant clericis, laicis, nobilibus et ignobilibus, magnum exhibuit solatium, quo dubia corda cunctorum metuque fluxa relevavit, dicens:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:1)
-
Comes vero Reymundus a dextris versus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, [0560B] sociis vires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti sublevaret angustia.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:5)