라틴어 문장 검색

circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua laesisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:5)
ac ne cuius alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 1:4)
"obtritum vulgi perit omne cadaver more animae, domus interea secura patellas iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis striglibus et pleno componit lintea guto."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III105)
Non minimum terroris incussit barbaris Cornidius centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stolidi-tatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flammam velut ardenti capite funditabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 4:3)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
spectator destillantis in hostili foculo dexterae stetit nec ante removit nudis ossibus fluentem manum, quam ignis illi ab hoste subductus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:5)
Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 51:2)
Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat ut foculum, ut acerram.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 14:3)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui, laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 296)
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 430)

SEARCH

MENU NAVIGATION