라틴어 문장 검색

"salve te locorum, tuque novos caelo terra datura deos, fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus, et nemorum nymphae naiadumque chori!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권288)
flamma per incensas citius sedetur aristas, fluminaque ad fontis sint reditura caput, et placidum Syrtes portum et bona litora nautis praebeat hospitio saeva Malea suo, quam possit vestros quisquam reprehendere cursus et rabidae stimulos frangere nequitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 194)
"quod montium cingunt dorsa pascuis latera vinetis, terrena villis saxosa castellis, opaca lustris aperta culturis, concava fontibus abrupta fluminibus;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:12)
pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장5)
a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitudinem nubes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장5)
sunt autem et aliis pluribus locis et fontes et flumina lacus, qui per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장28)
Non immerito exundavit aqua, quando coeli cataractae apertae sunt, et de terra rupti sunt fontes aquarum et flumina.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:2)
Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 46:1)
ire vagas quercus et fulmen stare coegi versa non prono curvavi flumina lapsu in fontes reditura suos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:69)
unde mare ingenuei fontes externaque longe flumina suppeditant?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:9)
Tunc omnia flumina Nilus Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:33)
Fortunate senex, hic, inter flumina nota et fontis sacros, frigus captabis opacum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS36)
puro tamen fonti quam magno flumini propior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 79:3)
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:17)
stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet Iuturna fons est in Italia saluberrimus iuxta Numicum fluvium, cui nomen a iuvando est inditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1398)

SEARCH

MENU NAVIGATION