라틴어 문장 검색

Hic dolet, hoc questu dolor hic instigat amicam:
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:14)
Simia sic fatur:
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:3)
diceret suo more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et orationis ianua et cogitationum comitium;
(아풀레이우스, 변명 7:6)
quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum?
(아풀레이우스, 변명 9:5)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
(아풀레이우스, 변명 79:3)
quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo uiro congruunt.
(아풀레이우스, 변명 93:4)
Hyagnis fuit, ut fando accepimus, Marsyae tibicinis pater et magister, rudibus adhuc musicae saeculis solus ante alios catus canere, nondum quidem tamen flexanimo sono nec tamen pluriformi modo nec tamen multiforatili tibia;
(아풀레이우스, 플로리다 3:1)
inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam.
(아풀레이우스, 플로리다 16:35)
ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior.
(아풀레이우스, 플로리다 17:12)
"Sic ille senior lamentabiles questus singulis instrepebat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:53)
"Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fando comperisti, quodque vos deieratis per numina deorum, deos per Stygis maiestatem solere!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:115)
"Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:7)
in me Phoebus irruit et miranda fatur.
(ARCHIPOETA, IV60)
Fabitur haec aliquis, mea semper gloria vivet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION