라틴어 문장 검색

dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X54)
principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
In Tartesiacis domus est notissima terris, Qua dives placidum Corduba Baetin amat, Vellera nativo pallent ubi flava metallo Et linit Hesperium brattea viva pecus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI1)
has tamen forcipes in medicinalibus Graeci ardiotheres appellant, quibus solent in bello vulneratis spicula extrahi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4534)
alibi forcipes, quod formum, id est calidum, capiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4043)
"quinque palaestritae licet haec plantaria vellant elixasque nates labefactent forcipe adunca, non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
(페르시우스, 풍자, satire 428)
Haec aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, Rogo inquit Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe extorsit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:15)
brattea ligna tegit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:3)
ille indignantem et nomen patris usque vocantem luctantemque loqui comprensam forcipe linguam abstulit ense fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:3)
angebar ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:2)
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
"mollis si brattea gypsum texerat, infido rarescit glutine sensim;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권140)
"forceps Myronis, malleus Polycliti natura vestrum est atque origo caelitum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1109)
"functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1444)

SEARCH

MENU NAVIGATION