라틴어 문장 검색

reliqui ex vestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisque contextis permanebant.
(카이사르, 아프리카 전기 47:7)
Erat summa inopia pabuli, adeo ut foliis ex arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant);
(카이사르, 내란기, 3권 58:3)
Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장376)
Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장379)
verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장17)
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae . . deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장22)
si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장23)
nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장25)
Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장26)
— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장39)
et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장42)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장12)
Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장13)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION