라틴어 문장 검색

videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:4)
Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:5)
et plus fit calidi, plus magnetici, plus putridi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:12)
Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis spiritualis ratio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:13)
Interest etiam sanitatis coloniae ut salis sat bona copia convehatur quo cibi, quos verisimile est putridos aliter saepe futuros, condiantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:49)
si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장23)
Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장26)
— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장39)
et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장42)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장12)
Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장13)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci vocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장33)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION