라틴어 문장 검색

Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
Etiam habitum uestitumque pristinum reducere studuit, ac uisa quondam pro contione pullatorum turba indignabundus et clamitans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 5:1)
maritis e plebe proprios ordines assignauit, praetextatis cuneum suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis pullatorum media cauea sederet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 2:2)
"Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater, pullati proceres, differt vadimonia praetor, tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem, ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, conferat inpensas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III86)
id in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque vivamus, his quoque de rebus pauca dicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 162:2)
Non equidem hoc studeo, pullatis ut mihi nugis pagina turgescat dare pondus idonea fumo.
(페르시우스, 풍자, satire 58)
nam illos quoque sordidos pullatosque reveremur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:3)
squalent recincta veste pullati patres, saetasque plangens turba sumit textiles, inpexa villis virgo bestialibus nigrante vultum contegit velamine, iacens harenis et puer provolvitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium42)
iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 182:1)
At quidam litigatoribus suis modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 227:1)
nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:2)
"Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nulli diffamarant populi, procis regibus desponsae iam beatas nuptias adeptae sed Psyche virgo vidua domi residens deflet desertam suam solitudinem, aegra corporis, animi saucia, et quamvis gentibus totis complacitam odit in se suam formositatem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION