라틴어 문장 검색

Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
id in omnibus factis, dictis, in corporis denique motu et statu cernitur idque positum est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque vivamus, his quoque de rebus pauca dicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 162:2)
Ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:8)
spinos iam pruna ferentes prunorum arbor spinus vocatur genere masculino;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1454)
"Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formositatem nulli diffamarant populi, procis regibus desponsae iam beatas nuptias adeptae sed Psyche virgo vidua domi residens deflet desertam suam solitudinem, aegra corporis, animi saucia, et quamvis gentibus totis complacitam odit in se suam formositatem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION