-
atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:1)
-
sperne letali manu contacta regna, linque lacrimas, funera, tabifica caeli vitia quae tecum invehis infaustus hospes, profuge iamdudum ocius - vel ad parentes.
- (세네카, 오이디푸스 1:37)
-
Item si vasum ex creta factum non coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, vas umidum erit et iam dissolvetur ab umore.
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장32)
-
in puteorum autem fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, quod habet multa variaque terra in se genera.
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장54)
-
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
- (비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)