라틴어 문장 검색

At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장166)
Cum iam guttae indurescunt, vas ab igni removetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장49)
At si idem induruerunt, inponi debet lini vel faeni Graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장98)
Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장113)
Sed si vetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장137)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장5)
isque paulatim indurescens interiori . . . potentiae se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장195)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장20)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장34)
nervus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장69)
At si nervus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장3)
quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장99)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장6)
Ergo si qua scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장2)
At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION