라틴어 문장 검색

Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I6)
Is Hortensius platanos suas vino irrigare consuevit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:1)
abire enim in villam necessario se velle, ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:3)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Aedibus in mediis totos amplexa penates Stat platanus densis Caesariana comis, Hospitis invicti posuit quam dextera felix, Coepit et ex illa crescere virga manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI2)
steriles platani malos gessere v. dicit quid in quam arborem debeamus inserere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 701)
in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 702)
alii legunt 'et steriles platani malos', ut subintellegas 'inserit'. si ita legendum erit, in sequenti sensu hypallage est, ut sit 'valentes fagi gessere castaneas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 7011)
quid si platani fidiculas ferrent numerose sonantes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:9)
idem scilicet censeres in platanis inesse musicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:10)
Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita [illa], quae philosophi divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 28:2)
pulvinosque poposcisse et omnis in eis sedibus, quae erant sub platano, consedisse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:2)
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, Nos circum latices gelidos fumantibus aris Aurigeris divom placantes numina tauris Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+, Vidimus inmani specie tortuque draconem Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:5)
Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos Corripuit pullos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION