라틴어 문장 검색

Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus, mortisque metu admoto, turpi confessione cogitatorum socium (quae nulla erant) fuisse firmavit, cum nec vidisset quicquam nec audisset, penitus expers forensium rerum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 5:1)
Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones multiplices ingerebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 3:1)
Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 87:1)
Per et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum, homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 36:1)
Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis assentandi figmentis, ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis facetias affectando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 12:1)
Per quae eum (ut forensium causarum patronum) quid in primis orationis partibus collocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis, splendida loca attemptare debeat praemonebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 8:1)
Hanc professionem oratorum forensium, πολιτικῆσ μορίου εἴδωλον (id est civilitatis particulae umbram) vel adulationis partem quartam esse definit Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans inter artes numerat malas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 3:1)
nec alia illis domestica vestis est, alia forensis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 5:2)
nam, ut audio partim Oeensium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admouere.
(아풀레이우스, 변명 54:5)
quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus suis noscerentur.
(아풀레이우스, 변명 64:7)
En ecce praefamur veniam, si quid exotici ac forensis sermonis rudis locutor offendero.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:8)
"Ego sum Byrrhaena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos frequentatum educatores retines."
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:7)
"sive celsae Carthaginis, quae te virginem vectura leonis caelo commeantem percolit, beatas sedes frequentas;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:23)
"Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:125)
"Nam licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae prospexi."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION