라틴어 문장 검색

et rex de Haduloha regressus - hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit - tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 121:2)
arbitrium, nec magnopere quisquam custodiendum tam mansuetum putabat asinum, paulatim furtivum pedem proferens portam, quae proxuma est, potitus, iam cursu me celerrimo proripio, sexque totis passuum milibus perniciter confectis Cenchreas pervado, quod oppidum audit quidem nobilissimae coloniae Corinthiensium, alluitur autem Aegaeo et Saronico mari:
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:2)
Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:1)
Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur;
(카이사르, 내란기, 2권 1:4)
imbribus umescant Haedi nimbosaque Taurum ducat Hyas totusque fretis descendat Orion:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:329)
sunt freta, sunt montes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia17)
His ubi consiliis animos elusit inanes, iam credunt vicisse deos mediisque revinctum Neptunum traxisse fretis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia25)
apta fretis abies, bellis accommoda cornus, quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus, ilex plena favis, venturi praescia laurus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:52)
quaecumque profana pagina de primo venisset limine Phoebi, ante fretum deleta mihi, ne turpia castis auribus Italiae fatorum exempla nocerent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:148)
ratibus pars ibat onustis per freta vel fluvios:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:164)
nec tamen proximo itinere ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장11)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 2:2)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
occupantur plana Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis dividebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION