라틴어 문장 검색

Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장60)
cuive alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장31)
si cibi cupiditas est, si venter medicamentis movetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장24)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sud ore;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 9장9)
14. De frictione vero adeo multa Asclepiades tamquam inventor eius posuit in eo volumine, quod communium auxiliorum inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장1)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장9)
Longa vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장11)
Sed ut levata quoque adversa valetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장18)
Denique si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장30)
Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장35)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장2)
In his frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장5)
Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION