라틴어 문장 검색

De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 1:1)
Verba subscripsi ̓Απίωνοσ, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 5:1)
Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장34)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장9)
Longa vero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus convenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장11)
Sed ut levata quoque adversa valetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장18)
Denique si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장30)
Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장35)
15. Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장1)
Asclepiades etiam in recenti vehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장3)
Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro viribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장8)
Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장67)
In his frictio quoque ex oleo et sale salubris videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장5)
Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION