라틴어 문장 검색

et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos.
(불가타 성경, 요엘서, 2장25)
At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, etiam ex rara segete densam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:1)
non enim est lignum, quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo, sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et nunquam ingurgitata refundens. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:5)
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere veritates. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:6)
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIX3)
Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti, Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV6)
Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitavit in Gryllo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 282:1)
An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset ?
(세네카, 행복론, Liber III 146:1)
Nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:23)
alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adiuuans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 6:3)
Pro quibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus, eumque uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionem in praedicatione euangelii elaborantem et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam, perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII.10)
Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro Dei refectionem praebebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION