라틴어 문장 검색

Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
소가 없으면 구유는 말끔하지만 황소의 힘을 빌려야 소출이 많아진다. (불가타 성경, 잠언, 14장4)
Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
그들은 네가 거둔 곡식과 양식을 먹어 치우고 네 아들딸들도 집어삼키리라. 또한 그들은 네 양 떼와 소 떼를 먹어 치우고 네 포도나무와 무화과나무도 집어삼키리라. 그들은 요새 성읍들을, 네가 의지하는 성읍들을 칼로 파괴하리라. (불가타 성경, 예레미야서, 5장17)
Quisquis itaque hoc fundamentum labefactare poterit, nihil fructuosum nobis de his quae superaedificanda sunt relinquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:2)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:17)
Hoc solum verbum mihi spem indicat fructuosam, sed et ego Deum rogo ut semper tibi sit meae cura salutis, et mea vela quietis portum inveniant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 11:2)
Licet aestus temporibus tenuibus posset imbribus vita segetum prorogari, ariditatis tamen periculum evitare non possunt nisi rore fuerint pluviali perfusae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:2)
'Fertilior seges est alienis semper in agris, vicinumque pecus grandius uber habet.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 29:1)
Prata virent, segetem foecundis imbribus aether Irrigat, et bibulae radici alimenta ministrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:19)
Jamque super vallum et munima longa virescit Expectata seges, jam propugnacula rident Vere novo;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:2)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:3)
Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:4)
Qualiter agricola Zephyrus sine uomere terram Excolit et florum segetes extollit in ortus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:22)
Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:39)
In mense [0398D] itaque Julio haec adversa illis contigerant, quando hac in regione frumenta et segetes maturae jam ad messem flavescunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION