라틴어 문장 검색

Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:17)
Hoc solum verbum mihi spem indicat fructuosam, sed et ego Deum rogo ut semper tibi sit meae cura salutis, et mea vela quietis portum inveniant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 11:2)
' Ergo, si lex modicum mihi statuit tempus ad lugendum, meae scilicet volens infirmitati consulere, et ego aliquid huic tempori supererogando adiungam propter uberiorem legis obsecundationem, supereffluentem mereor consequi retributionem et munere maiori gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 15:4)
Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:12)
cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:3)
Sunt enim plerique qui in rebus humanis nihil bonum norunt, nisi quod temporaliter fructuosum sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:4)
quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:4)
dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:5)
Cesaris insultus, belli momenta, furorem Fortune casusque uices Antonius olim De facili posset uitasse, nec uxor, adoptans Mammis serpentes, colubros lactasset et ipsos Vberibus portans, portasset in ubere mortem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:9)
Vberius torrens effunditur, obice nullo Deffendente uiam fluuioque negante meatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:31)
Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:39)
ubi procul a [0564D] moenibus urbis propter loca rivis et pascuis commoda, aperta camporum planitie, tabernacula extendentes, duobus diebus bonis uberrimis terrae illius delectati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:6)
Sed Tulliusde activa vita dixit, "Fructuosior autem hominum generi, et ad caritatemamplitudinemque aptior est vita eorum, qui se ad rem publicam et ad magnasres gerendas accomodaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 96:2)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION