라틴어 문장 검색

At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 6:1)
Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et gramine vestitus an filictis aliisve frutectis impeditus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 8:3)
Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam terrae dispergunt atque deducunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:1)
ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 3:3)
Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:4)
Nam melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:2)
Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 1:4)
Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:1)
Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 4:2)
Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 11:3)
de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI25)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
nam legimus florem depasta salicti et pascuntur vero dumos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1946)
quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam invocare consueverat, ad silvas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum cum paelice.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 44511)
qui cum more solito auram vocaret, Procris egredi cupiens frutecta commovit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 44512)

SEARCH

MENU NAVIGATION