라틴어 문장 검색

adeo ut si elongata fuerint a terra tali distantia ut virtus terrae in ea agere non possit, pensilia mansura sint, ut et ipsa terra, nec omnino decasura.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:8)
Iam vero, ut a theologica et philosophica veritate ad veritatem aut potius veracitatem in civibus negotiis transeamus, agnoscent vel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:2)
Quae vellera tantum ditibus Assyrii spumis fucantur aëni?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:47)
fucati sermonis opem mens conscia laudis abnuit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:253)
hic picta Saces fucataque Medus, hic gemmata niger tentoria fixerat Indus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:82)
fucata genas et amicta dolosis inlecebris torvos auro circumlinit hydros.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:62)
parte alia spumis fucantem Serica frena sanguineis primae signatus flore iuventae Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu aurea purpureos tollentes cornua cervos aureus ipse ferit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:185)
Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavi-mentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:1)
non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum textus vel tenuis et fucatas colore tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장6)
adeo melius est orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:2)
Super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 36:1)
tum pensilis uva secundaset nux ornabat mensas cum duplice ficu.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장69)
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I69)
omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:3)
Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION