라틴어 문장 검색

Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:2)
sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 241:3)
Itaque ego in illis, quae omnes optant, existimavi semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inveni, intra nihil habentia fronti suae simile.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:1)
sic te Sidonio recocta fuco multos purpura vestiat per annos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 7)
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3199)
hyali saturo f. c. 'hyali' pro hyalino, vitreo, viridi, nymphis apto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3351)

SEARCH

MENU NAVIGATION