라틴어 문장 검색

insanis lymphatam horroribus urbem scindunt dissensu vario Luctusque Furorque et Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris, bellum intrasse putes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권244)
similem pavorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 298:1)
inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:1)
pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 270:1)
fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit, quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 72:2)
Quae vox eius et fuga pastoribus nostris non mediocrem pavorem incussit:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:9)
Hic ubi quaerentes socios iam Marte relicto Tota fugae cernit, Quo vos pavor, inquit, abegit Impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:21)
illos repeterent animos Quirites quos recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum volnerum ac pavoris incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam deorum, sed hos duces accusantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 134:1)
tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:3)
iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:5)
auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:2)
quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:3)
palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga se longinqua, tum quod passim eos simul pavor errorque distulerant, ab hoste tutati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 461:1)
postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 49:1)
anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis implevit curis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 570:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION