-
Sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi.
- (아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:8)
-
Ducissa igitur tanquam in re explorata honoribus plurimis Perkinum cumulavit, eum perpetuo nepotem suum compellans, eique tribuens titulum illum delicatum alba rosae Angliae, et ad corporis eius custodiam satellites ei assignavit ad numerum triginta hominum cum bipennibus, tunicis variegatis ex purpureo et caeruleo indutos.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:20)
-
Quem si forte peti contingat ymagine leti, Si cor inanescat, aures oculusque patescat, Sub specie pacis ne corruat arte fugacis.
- (BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:11)
-
Bonis crede fugacibus!
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 16:1)
-
Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior!
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:18)
-
Pauidus ac fugax non metuenda formidat:
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:17)
-
Pectoribus figit spicula pugna fugax,
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 2:1)
-
Danai fugere bipennem, Penthesilea, tuam;
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:202)
-
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
-
ipse Leo damma cervoque fugacior ibat sudanti tremebundus equo:
- (클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:254)
-
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
-
silvam si caedere provocat usus, sumpta ne pudeat quercum stravisse bipenni.
- (클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:197)
-
Dryades dixere gementes Tartarea Furias debellavisse bipenni.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:30)
-
pernix invadit utramque cincta sinus, exerta manus, armata bipenni alternasque ferit totisque obnixa trementes viribus impellit.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:250)
-
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)