라틴어 문장 검색

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 221)
Percontatorem fugito;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1832)
absentem qui rodit, amicumqui non defendit alio culpante, solutosqui captat risus hominum famamque dicacis,fingere qui non visa potest, conmissa tacerequi nequit:
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장46)
sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:10)
Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:7)
sed fugitare decet simulacra et pabula amoris absterrere sibi atque alio convertere mentem et iacere umorem coniectum in corpora quaeque nec retinere semel conversum unius amore et servare sibi curam certumque dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:4)
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
usque adeo fugitant non iras Palladis acris pervigili causa, Graium ut cecinere poeëtae, sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:5)
denique amaracinum fugitat sus et timet omne unguentum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:8)
quippe etenim nullo cessabant tempore apisci ex aliis alios avidi contagia morbi, lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, idque vel in primis cumulabat funere funus nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros, vitai nimium cupidos mortisque timentis poenibat paulo post turpi morte malaque, desertos, opis expertis, incuria mactans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:2)
Et inportuna urbanitas male dicacem luce privavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:6)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
"Sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per vos lacessebant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:11)
quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:4)
sunt enim dicaces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION