라틴어 문장 검색

Patet ergo quod quilibet toto debet elaborare conatu sua dominabus impartiri ministeria, ut earum possit gratia coruscari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:4)
Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:5)
Sed et magis sapientes viri, postquam in amore delinquunt, luxuriae contemnere solent excessus, quam qui modica sunt scientia fulti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:4)
Quis ergo mulierum amator suam sciret cupidinem moderari, si in viris tanto sapientiae dogmate fultis pro mulierum amore sapientia suum non novit officium nec modum potuit luxuriando servare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:7)
Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:3)
Et iterum atque iterum ea ipsa revolvens, quaerebam si forte possent Scripturarum auctoritate fulciri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:13)
Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli que eius similitudine, non veritate fulciri.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:33)
Hic uelud in libro legitur quis finis et actor, Forma uel officium, que causa, quis ordo, quid artis Rectorice proprium, que uirtus, qualiter instans Nunc tonat illa minis, nunc uerbi luce coruscat, Nunc pluit illa preces, nunc laudibus imbuit aurem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:10)
cujus splendor in clypeos aureos et vestes ferreas refulsit, signa et vexilla, gemmis et ostro fulgida erecta et hastis infixa, coruscabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:4)
Galeae, in capitibus eorum splendentes super solis splendorem, coruscant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:8)
Vexilla in hastis eorum nodis aureis et fimbriis argenteis montes in circuitu nimio lucis decore coruscare faciunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:11)
Peracta via unius diei, Baldewinus, frater ipsius, a Rohas proficiscens cum tribus millibus virorum pugnatorum, occurrit in vexillis per aerem coruscantibus, ex ducis legatione accitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:4)
Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:24)
Tertio, quod servatae a se legis divino testimonio fulciantur, ut factorum suorum incertum supremo judicio non vereantur eventum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:5)
Cuius post obitum maritus cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION