라틴어 문장 검색

His propinquant Parthyaei, siti sub aquilone, colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 43:1)
Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:2)
Verum globulus iste nivalis inter volvendum augmenta nulla suscipiebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:3)
dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae, quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem, ni prohiberet Hymen.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:197)
iam Bistoniis Haemoque nivali vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:320)
tu si nivalis per iuga Caucasi saevas petisses pulcher Amazonas, peltata pugnas desereret cohors sexu recepto;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:13)
ingentes quercus, annosas fulminat ornos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum37)
extruite inmanes scopulos, attollite turres, cingite vos fluviis, vastas opponite silvas, Garganum Alpinis Appenninumque nivalem permixtis sociate iugis et rupibus Haemum addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:54)
ceu turbine rauco cum gravis armatur Boreas glacieque nivali hispidus et Getica concretus grandine pennas disrumpit pelagus, silvas camposque sonoro flamine rapturus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:26)
stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem vestigare domum;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:219)
Audiit illa pater scopulisque nivalibus Haemi surgit et hortatur celeres clamore ministros:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:175)
clamore nivalis Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:98)
Caelum porro neque nivale vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurndesiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 10:1)
tunc tibi, fecundi proles Iovis, orte nivali Arcados axe deae, fluvio modo, Phasi, quieto
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 219:1)
Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus,an freta uicinas inter currentia turris,an pingues Asiae campi collesque morantur?
(호라티우스의 첫번째 편지, 032)

SEARCH

MENU NAVIGATION