라틴어 문장 검색

funalia 'funalia' sunt quae intra ceram sunt, dicta a funibus, quos ante usum papyri cera circumdatos habuere maiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7272)
aut ex eo funiculo facto, earum vestigia quod ubi ea figebant appellarunt funalia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7277)
funera autem alii a funalibus candelis, sebo vel cera circumdatis, dicta , quod his praelucentibus noctu efferrentur mortui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1437)
delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:7)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Ille onere dives celsa cervice eminens Clarumque collo iactans tintinnabulum, Comes quieto sequitur et placido gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.3)
stridebat gravidis funalis machina vinclis inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas, at domus interior septem subnixa columnis crystalli algentis vitrea de rupe recisis construitur, quarum tegit edita calculus albens in conum caesus capita et sinuamine subter subductus conchae in speciem, quod mille talentis margaritum ingens, opibusque et censibus hastae addictis, animosa Fides mercata pararat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1249)
hic, hic ponite lucida funalia et vectis et arcus oppositis foribus minacis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 263)
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis, eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero, ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3266)
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2332)

SEARCH

MENU NAVIGATION