라틴어 문장 검색

Tankradus hanc Turci constantiam in liberatione Baldewini intelligens, castra amovit ab obsidione;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:6)
- Rex, capta urbe Baurim, Jerusalem proficiscitur, et pro liberatione Rohas principes horlatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 35:3)
hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem ejus generis quae possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:3)
Sed cum errores fundamentales fuerint, atque ejusmodi, ut homines potius res neglexerint ac praeterierint, quam de illis pravum aut falsum judicium fecerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:3)
et intuentur veluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:7)
inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:4)
adeo ut Belgae, qui hybernarunt in Nova Zembla, cum expectarent navis suae liberationem et deobstructionem a glaciali mole (quae eam obsederat) per initia mensis Julii spe sua frustrati sint, et coacti scaphae se committere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:2)
veluti (quatenus ad liberationem a pressura) aquae in natando, aeris in volando;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:4)
Quatenus vero ad liberationem a tensura, ostendit se hic motus in aere post exuctionem in ovis vitreis remanente, in chordis, in corio, et panno, resilientibus post tensuras suas, nisi tensurae illae per moram invaluerint, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:10)
liberationem scilicet a pressura, cum motu antitypiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:17)
quia corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam novam constantem et quiescentem, sed transitoriam, et nitentem semper ad restitutionem et liberationem sui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:11)
Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:12)
Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:30)
Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장14)
per signum, sicut Pharaoni revelatum fuit per signa quod Deus iudicaverat de liberatione filiorum Israel.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION