라틴어 문장 검색

cessisse parentibus omne idolium semper feliciter et pede dextro, enumerat longi vim temporis, excitat ipsam crinibus albentem niveis et fronte vietam, ore reposcentem querulo sua numina Romam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 229)
discipulos fidei detestandique rebelles idolii ardebat dedere perfidiae, carcereo crinita situ stare agmina contra iusserat horrendis excrucianda modis, inde catenarum tractus, hinc lorea flagra stridere, virgarum concrepitare fragor, ungula fixa cavis costarum cratibus altos pandere secessus et lacerare iecur, ac iam lassatis iudex tortoribus ibat in furias cassa cognitione fremens, nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus supplicia, auderet qui vitiare animam, inde furens quaesitor ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.12)
potest enim haec adversus privatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvi- naria ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 97:3)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
"nostri cura minor, si non attollere bustis corpora nec plenas antiquis ossibus urnas egerere et mixtos caelique Erebique sub unum funestare deos libet aut exsanguia ferro ora sequi atque aegras functorum carpere fibras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권213)

SEARCH

MENU NAVIGATION