라틴어 문장 검색

ad Trechina vocor, saxa rigentia et dumeta iugis horrida torridis, vix gratum pecori montivago nemus, at si quas melior sors famulas vocat, illas aut volucer transferet Inachus aut Dircaea colent moenia, qua fluit Ismenos tenui numine languidus - hic mater tumidi nupserat Herculis.
(세네카, Hercules Oetaeus 2:11)
te nemore abdito, cum Titan medium constituit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis [lascivae nemorum deae] Panas quae Dryades montivagos petunt, aut te stellifero despiciens polo sidus post veteres Arcadas editum currus non poterit flectere candidos.
(세네카, 파이드라 11:21)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
Prima ratis Danaas Hecateia congregat Aulis, rupibus expositis longique crepidine dorsi Euboicum scandens Aulis mare, litora multum montivagae dilecta deae, iuxtaque Caphereus latratum pelago tollens caput, ille Pelasgas ut vidit tranare rates, ter monte ter undis intonuit saevaeque dedit praesagia noctis, coetus ibi armorum Troiae fatalis, ibi ingens iuratur bellum, donec sol annuus omnes conficeret metas, tunc primum Graecia vires contemplata suas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권184)
"ac poenae metuens - neque enim ille coactis donasset thalamis veniam pater - avia rura eligit ae natum saepta inter ovilia furtim montivago pecoris custodi mandat alendum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권199)
"nostri cura minor, si non attollere bustis corpora nec plenas antiquis ossibus urnas egerere et mixtos caelique Erebique sub unum funestare deos libet aut exsanguia ferro ora sequi atque aegras functorum carpere fibras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권213)

SEARCH

MENU NAVIGATION