라틴어 문장 검색

Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 15:1)
Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio aliusque alium adhortati in hostem salutis inmemores ruere coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 14:1)
Praesidis Americani officio fungens, gentes omnes in pace amicas, in bello inimicas esse voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.164)
nam eius praepositionis officio fungitur, pro qua ponitur, ut supra et sub noctem cura recursat, id est circa noctem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7502)
nec enim potuit dicere 'meminere'. et in his quae corrupta sunt naturaliter, ut 'odi' 'novi' 'memini' et omnia, tempora quae inveniuntur et suo et aliorum funguntur officio, ut 'memini' praeteritum est, legimus tamen et memini videre, quo aequior sum Pamphilo et memini me turribus altis Corycium vidisse senem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 122)
ergo etiam ante quam transeat, interdum fungitur officio consonantis et praecedentem longam facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5494)
nam subsortiti dicuntur iudices, qui occu- patorum funguntur officio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 713)
Atque haec, non ut vos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum, sed ut mea vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 19:5)
Qui igitur adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 57:1)
Ita semper officio fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam saepe commemoro, humanae societati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:2)
quem cum a me dimittens graviter ferrem, hoc levabar uno, quod ad te tamquam ad alterum me proficiscens et officio fungebatur et laudem maximam sequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 2:3)
Maculam officio functum esse gaudeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 1:1)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)
Maior filius tuus Aeschinus, Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni Neque liberalis functus officium est viri.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 439)
proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION