라틴어 문장 검색

dementit enim deliraque fatur, inter dumque gravi lethargo fertur in altum aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:10)
Non horti neque palmitis beati, Sed rari nemoris, Priape, custos, Ex quo natus es et potes renasci, Furaces, moneo, manus repellas Et silvam domini focis reserves:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XL1)
Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX2)
vana superstitio superstitio est timor superfluus et delirus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1871)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:5)
Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:6)
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:2)
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse, ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 209:1)
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 209:1)
quae est anus tam delira quae timeat ista, quae vos videlicet, si physica non didicissetis, timeretis, Acherunsia templa alta Orci, pallida leti, nubila tenebris loca?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:5)
Puerorum in turba quidam ludentem Atticus Aesopum nucibus cum vidisset, restitit Et quasi delirum risit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.1)
Praetulerim scriptor delirus inersque videri, dum mea delectent mala me vel denique fallant, quam sapere et ringi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 270)
delirus et amens undique dicatur merito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:20)
mater delira necabit in gelida fixum ripa febrimque reducet, quone malo mentem concussa?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION